Quis autem non timeat illud examen, in quo idem erit et accusator et advocatus et iudex? Accusabit enim cum dicet: Esurivi et non dedistis mihi manducare, sitivi et non dedistis michi bibere. Advocabit cum subdet: Quamdiu non fecistis uni de minimis meis, nec michi fecistis. Iudicabit cum inferet: Discedite a me, maledicti, in ignem eternum. Non erunt testes in illo iudicio necessarii, quia tunc manifesta erunt abscondita tenebrarum. Nichil enim occultum quod non reveletur. Tunc libri conscientiarum erunt aperti, et iudicabuntur mortui ex his que scripta sunt in libris secundum opera eorum. Quantus erit pudor in peccatoribus! Quanta confusio cum eorum nefandissima crimina cunctis erunt liquido manifesta! Beati quorum remisse sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Ab illa sententia nunquam poterit provocari, quia Pater omne iudicium dedit filio, qui claudit et nemo aperit, qui aperit et nemo claudit. Os enim Domini locutum est.
