Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum, et stelle cadent de celo, et virtutes celorum movebuntur; et tunc apparebit signum filii hominis in celo. Et plangent super se omnes tribus terre. Reges et principes et tribuni, divites et fortes et omnis servus et liber abscondent se in speluncis et in petris montium, et dicent montibus et petris: Cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni quoniam venit dies magnus ire impiorum, et quis poterit stare? . Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quatuor ventis celi a summis celorum usque ad terminos eorum.
Tunc ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba descendet de celo. Et omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et procedent boni in resurrectionem vite, mali vero in resurrectionem iudicii. Mors et infernus dabunt mortuos suos qui in ipsis erunt, et videbit omnis oculus et qui eum pupugerunt filium hominis venientem in nubibus celi cum virtute magna et maiestate. Veniet autem Dominus ad iudicium non solum cum angelis, sed et cum senatoribus populi sui: Nobilis in portis quando sederit cum senatoribus terre. Sedebunt enim et ipsi super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel. Aspiciebam, inquit, donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum eius quasi nix candidum, et capilli capitis eius quasi lana munda, thronus eius flamme ignis, rote eius quasi ignis accensus; fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius. Millia millium ministrabant ei et decies centena millia assistebant ei. Deus noster manifeste veniet, Deus noster et non silebit; ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida. Nubes et caligo in circuitu eius, iustitia et iudicium preparatio sedis eius. Et advocavit celum desursum et terram, ut discernat populum suum. Tunc congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eas ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hedis; et statuet quidem oves a dextris, hedos autem a sinistris.