Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

VII. De nuditate et vestitu nascentis

Nudus egreditur, et nudus regreditur, pauper accedit et pauper recedit. Nudus, inquit, egressus sum de utero matris mee, et nudus revertar illuc. Nichil intulimus in hunc mundum, haud dubium, quia nec auferre quid possumus.

Si quis autem indutus ingreditur, attendat quale proferat indumentum. Turpe dictu, turpius auditu, turpissimum visu: fedam, scilicet pelliculam sanguine cruentatam. Hec est illa maceria, de qua Thamar inquit in partu: Quare divisa est propter te maceria?. Et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares, quod interpretatur divisio.