Ecce ergo dies Domini veniet crudelis et indignationis plenus et ire et furoris, ad ponendam terram in solitudinem et peccatores eius conterendos de ea. Quoniam stelle celi et splendor earum non expandent lumen suum, obtenebratus est sol in ortu suo et luna non splendebit in lumine suo. Et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum, et requiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo. Propter hoc omnes manus dissolventur et omne cor hominis tabescet et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt, quasi parturientes dolebunt, unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combuste vultus eorum. Dies ire, dies illa, dies tribulationis et angustie, dies calamitatis et miserie, dies tenebrarum et caliginis, dies nebule et turbinis, dies tube et clangoris, quia consummationem faciet Dominus cum festinatione cunctis habitantibus terram. Et superveniet repentina dies illa tanquam laqueus in omnes qui sedent super faciem omnis terre. Quoniam sicut fulgur exit ab oriente et apparet usque in occidentem, ita erit et adventus filii hominis. Dies enim Domini sicut fur in nocte ita veniet. Cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
