Sicut oves in inferno positi sunt, mors depascet eos. Dictum est hoc a similitudine iumentorum, que non radicitus evellunt herbas, sed summitates solumodo carpunt, ut iterum herbe renascantur ad pastum. Sic impii quasi morte depasti reviviscent ad mortem ut eternaliter moriantur: Sic inconsumptum Titii semperque renascens non perit, ut possit sepe perire iecur
Tunc erit mors immortalis, tunc vivent morti qui vite sunt mortui. Querent mortem et non invenient, quia vitam habuerunt et perdiderunt. Audi Iohannem in Apocalypsi dicentem: In diebus illis querent homines mortem et non invenient eam, et desiderabunt mori et fugiet mors ab eis. O mors quam dulcis esses quibus tam amara fuisti, te solum desideranter optabunt, qui te solam vehementer oderunt.