Dimitte me, dicit Iob, ut plangam paululum dolorem meum, antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine; terram miserie et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Ordo quidem erit in quantitate penarum, quoniam in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis, ut qui gravius peccaverunt, gravius puniantur: Potentes enim potenter tormenta patientur. Sed non erit ordo in qualitate rerum, quia de aquis nivium transibunt ad calorem nimium, ut subita contrariorum mutatio graviorem inferat cruciatum. Experimento cognovi quod adustus, si frigidum adhibeat, ardentiorem sentiet cruciatum.