Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

VII. De ineffabili angustia dampnatorum

Videntes turbabuntur timore horribili, gementes pre angustia spiritus et dicentes: Hii sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii; nos insensati vitam illorum estimabamus insaniam et finem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est.

Supplicium erit malorum intueri gloriam beatorum, licet forte post finem iudicii. Beati quoque visuri sunt reprobos in tormentis, secundum illud: Letabitur iustus cum viderit vindictam impiorum. Reprobi vero non sunt visuri beatos in gloria, secundum illud: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Talia dicent in inferno peccatores, quoniam spes impii tamquam lanugo est que a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis que a procella dispergitur, et tamquam fumus a vento diffusus, et tamquam memoria hospitis unius diei.