Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

VI. De inutili penitentia reproborum

Dicent intra se penitentiam agentes: Erravimus a via veritatis et iustitie lumen non luxit nobis. Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. Penitebunt ad penam, sed non convertentur ad veniam. Iustum est enim ut qui noluerunt cum potuerunt, cum velint non possint, dedit enim eis Deus locum penitentie et ipsi abusi sunt eo. Propterea dives ille qui cruciabatur in flamma, dicebat ad Abraham: Rogo te, pater, ut mittas Lazarum in domum patris mei. Habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. Cui cum Abraham respondisset: Habent Moysen et prophetas, audiant illos, subiunxit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, penitentiam agent. Agebat et ipse penitentiam in inferno, sed quia cognoscebat illam inutilem, rogabat ut annuntiaretur hoc fratribus suis, quatenus agerent penitentiam in hoc seculo fructuosam, quia tunc prodest homini penitere, cum potest ipse peccare.