Quare ergo misero data est lux et vita hiis qui sunt in amaritudine anime?. Felices illi qui moriuntur antequam oriantur, prius mortem sentientes quam vitam scientes. Quidam enim tam deformes et prodigiosi nascuntur, ut non homines, sed abhominationes potius videantur; quibus forte melius fuisset provisum si nunquam prodiissent ad visum, quoniam ut monstra monstrantur et ostentui ostenduntur. Plerique vero diminuti membris et sensibus corrupti nascuntur, amicorum tristitia, parentum infamia, verecundia propinquorum.
Quid hic particulariter dixerim de quibusdam, cum generaliter omnes sine scientia, sine verbo, sine virtute nascamur? Flebiles, debiles, imbecilles, parum a brutis distantes, immo minus in multis habentes: nam illa statim ut exorta sunt gradiuntur, nos autem non solum erecti pedibus non incedimus, verum etiam curvati manibus non reptamus.