Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

XXXVI. De proprietatibus arrogantium

Superbus amat primas cathedras in sinagogis, primos recubitus in cenis, salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi. Non nomine persone, sed nomine fortune vult appellari, non ut homo, sed ut Deus vult honorari. Sedet sublimis, incedit excelsus, vult sibi omnes assurgere, singulos inclinare. Porro philosophus quidam volens arrogantiam cuiusdam regis illudere, cum vidisset eum in throno regali sedere sublimem, prostratus in terram suppliciter adoravit et confestim non invitatus ascendens iuxta regem consedit. Quod rex vehementer admirans, eo quod nosset illum esse philosophum, quid hoc egerit exquisivit. Philosophus ergo respondit: Aut Deus es, aut homo: si Deus, debui te adorare, si homo, potui iuxta te sedere. Rex autem responsionem convertens contra philosophum intulit: Imo si homo sum, non debuisti me adorare, si Deus, non debuisti iuxta me sedere. Sapienter iste respondit, sed ille prudenter elusit.