Quam detestabilis sit superbia, Dominus ipse per prophetam testatur: Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus exercituum. Detestor ego superbiam Iacob. Et iuravit Dominus in superbiam Iacob: si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum. Unde inter illa sex, que Dominus odit, et septimum detestatur anima eius, Salomon primum ponit oculos sublimes, id est superbiam. Et Isaias: Dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem, et humiliabitur; et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos et super omnem turrem excelsam et super omnem murum munitum, et incurvabitur sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum. Propterea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino, et descendent sublimes gloriosique eius ad eum. Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis glorie. Iob quoque dicit: Si ascenderit usque ad celum superbia et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur.
