Superbia cunctis importabilis, omnibus odiosa, inter omnia vitia tu semper es prima, tu semper es ultima. Nam omne peccatum te accedente committitur, te recedente dimittitur. Scriptum est enim: Initium omnis peccati est superbia, primogenita mors. Hec enim inter ipsa rerum primordia creaturam contra creatorem erexit, angelum contra Deum. Sed eum absque mora deiecit, quoniam in veritate non stetit, ab innocentia in peccatum, a deliciis in miserias, a celo empireo in aerem caliginosum. Audi prophetam: Quomodo cecidisti de celo, Lucifer, qui mane oriebaris? Qui dicebas in corde tuo: In celum ascendam; super astra Dei exaltabo solium meum, sedebo in monte testamenti in lateribus aquilonis; ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo. Tu signaculum similitudinis plenus sapientia et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti. Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius et iaspis, chrisolitus, onix et berillus, carbunculus, sapphirus, smaragdus; aurum opus decoris tui et foramina tua in die qua conditus es preparata sunt. Tu cherub extensus et protegens, et posui te in monte sancto Dei, in medio lapidum ignitorum ambulasti, perfectus in viis tuis a die conditionis tue, donec inventa est iniquitas in te. Peccasti, et eieci te de monte Dei. Elevatum est cor tuum in decore tuo, et in terram proieci te. Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei. Abietes non adequaverunt ad summitatem eius, platani non fuerunt equales frondibus illius. Omne lignum pretiosum paradisi non est assimilatum illi et pulchritudini eius. Quoniam speciosum feci eum in multis condensis frondibus. Ipse est rex super omnes filios superbie. Ipse est draco magnus, rufus, habens capita septem et cornua decem, et in capitibus suis septem diademata, cuius cauda trahebat tertiam partem stellarum celi, et misit illas in terram. Et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et sathanas, qui seducit universum orbem, et proiectus est in terram, et angeli eius cum eo missi sunt. De quo et veritas ait: Videbam Sathanam quasi fulgur de celo cadentem. Nam omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur.