Sed esto: sublimetur in altum, provehatur ad summum. Statim cure succrescunt, sollicitudines cumulantur, exstenduntur ieiunia, vigilie producuntur. Ex quibus natura corrumpitur, spiritus infirmatur, corrumpitur sompnus, amittitur appetitus, debilitatur virtus, attenuatur corpus. Et sic in seipso deficiens non dimidiat dies suos, sed miserabilem vitam miserabiliori fine concludit. Verum est illud poeticum: In se magna ruunt, summisque negatum est stare diu tolluntur in altum ut lapsu graviore ruant.
Verius est autem illud propheticum: Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani; transivi et ecce non erat; quesivi eum, et non est inventus locus eius. Antequam repleantur dies eius peribit, ledetur quasi vinea in primo flore botrus eius, et sicut oliva florem proiciens. Audi super hoc sententiam sapientis: Omnis potentatus brevis vita.
