Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

IV. Quali cibo conceptus nutriatur in utero

Sed attende quo cibo nutriatur conceptus in utero: profecto sanguine menstruo, qui cessat ex femina post conceptum ut ex eo conceptus nutriatur in femina. Qui fertur esse tam detestabilis et immundus, ut ex eius contactu fruges non germinent, arescant arbusta, moriantur herbe, amittant arbores fetus, et si canes inde comederint in rabiem efferantur. Concepti fetus vitium seminis contrahunt, ita ut leprosi et elephantici ex hac corruptione nascantur. Unde secundum legem Mosaycam mulier que menstrua patitur ruputatur immunda, et si quis ad menstruatam accederet iubetur interfici. Ac propter immunditiam menstruorum precipitur ut mulier si masculum pareret quadraginta, si vero feminam octoginta diebus a templi cessaret ingressu.