Opes itaque cupidus congregat et avarus conservat, voluptates golosus degustat et luxuriosus exercet, honores ambitiosus affectat et superbus extollit. Ambitiosus autem semper est pavidus, semper est attentus, ne quid dicat vel faciat quod in oculis hominum valeat displicere. Humilitatem simulat, honestatem mentitur, affabilitatem exhibet, benignitatem ostendit, subsequitur et obsequitur, cunctos honorat, universis inclinat, frequentat curias, visitat optimates, assurgit et amplexatur, applaudit et adulatur. Bene novit illud poeticum: Et si nullus erit pulvis, tamen excutit illum.
Promptus et fervidus ubi placere cognoverit, remissus et tepidus ubi putaverit displicere. Improbat mala, detestatur iniqua, sed alia cum aliis probat et improbat, ut iudicetur ydoneus, ut reputetur acceptus, ut laudetur ab hominibus, ut a singulis approbetur. Et ecce gravem intus se sustinet pugnam, difficilemque conflictum, dum iniquitas pulsat animum et ambitio continet manum, et quod illa suggerit faciendum, hec fieri non permittit. Colludunt autem ad invicem mater et filia, iniquitas et ambitio: nam mater in aperto subsistit, et in occulto filia non resistit. Hec enim vindicat sibi publicum, illa secretum. Ambitiosus libenter agit de principatu quem ambit, et dicit: O quando principabitur ille qui severus sit in iustitia, pius in misericordia, qui non deviet amore vel odio, qui non corrumpatur prece vel pretio, qui credat fidelibus et acquiescat supplicibus, qui sit humilis et benignus, largus et mansuetus, constans et patiens, sapiens et astutus?.