Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

XXV. De pena huius sceleris

Pena docuit quid hec culpa promeruit: Pluit enim Dominus super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem de celo. Noluit Deus cuiquam angelorum vel hominum executionem huius pene committere, sed sibi ipsi vindictam huius sceleris reservavit secundum illud: Mea est ultio, et ego retribuam eis. Et ideo pluit Dominus a Domino, videlicet a seipso, non imbrem vel rorem, sed sulphur et ignem, sulphur super fetorem luxurie, ignem super ardorem libidinis, quatinus pena similis esset culpe. Nec misisse dicitur, sed pluisse, quatinus ipso verbo magnitudinem et habundantiam pene notaret. Nemini pepercit oculus eius, sed omnes simul exstinxit. Uxorem quoque Lot, que retro respexit, in statuam salis mutavit; nec solum urbes, sed et omnem regionem circumiacentem in mare mortuum et vallem salinarum convertit. Horrendum est enim incidere in manus Dei viventis, qui quanto maiorem sue longanimitatis exhibet patientiam, tanto duriorem sue severitatis infert vindictam.