Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

XXIII. De diversis speciebus luxurie

Quis eius multiplices species sufficienter valeat explicare? Hec enim Pentapolim cum adiacenti regione subvertit, Sichem cum populo interemit, Her et Onam filios Iuda percussit, Iudeum et Madianitidem pugione transfodit, tribus Beniamin pro uxore levite delevit, filios Eli sacerdotis in bello prostravit; hec Uriam occidit, Ammon interfecit, presbiteros lapidavit, Ruben maledixit, Samsonem seduxit, Salomonem pervertit. Verum est ergo quod legitur: Propter speciem mulieris multi perierunt. Nam vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes et arguunt sensatos. Hec multos vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea, vie inferi domus eius, penetrantes in interiora mortis. Hec vires enervat, sensus diminuit, dies consumit, opes effundit.