Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

XXII. De generalitate luxurie

Familiaris inimicus est, habitans non procul, sed prope, non exterius, sed interius; nam virtus eius in lumbis eius, et fortitudo eius in umbilico ventris eius. Nunquam fugatur, nisi cum fugitur, nunquam mactatur, nisi cum maceratur. Ad causam exigit libertatem et habundantiam, sed reperit ad effectum facultatem et adiacentiam. Hec omnem etatem corrumpit, omnem sexum confundit, omnem ordinem solvit, omnem gradum pervertit. Invadit enim senes et iuvenes, mares et feminas, prudentes et simplices, superiores et inferiores, ad extremum etiam sacerdotes, qui nocte Venerem amplexantur, mane vero Virginem venerantur. Turpe dictu, sed turpissimum actu, dici liceat ut agi non libeat: nocte filium Veneris agitant in cubili, mane filium Virginis offerunt in altari.