Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

XX. Exempla contra ebrietatem

Ebrietas enim verenda Noe nudavit, incestum commisit, filium regis occidit, principem exercitus iugulavit. Verum est ergo quod Salomon ait: Vacantes potibus et dantes symbola consumentur. Et Isayas: Ve qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam, ut vino estuetis. Cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris. Ve qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Ecce gaudium et letitia occidere vitulos et iugulare arietes, comedere carnes et bibere vinum. Comedamus et bibamus, cras enim moriemur. Et revelata est in auribus vestris vox Domini exercituum: si dimittetur hec iniquitas vobis donec moriamini. Ve corone superbie Ephraim. Sacerdos et propheta nescierunt, pre ebrietate absorpti sunt a vino, nescierunt videntem, ignoraverunt iudicium. Proh pudor, cum ad pronundiandam evangelicam lectionem a quodam patre benedictio peteretur, hesternam crapulam et nocturnam ebrietatem eructuans fertur alta voce dixisse: Potum servorum suorum, benedicat rex angelorum.