Gula carum tributum exigit, sed vilissimum reddit, quia quanto sunt delicatiora cibaria, tanto fetidiora sunt stercora. Turpius egerit quod turpiter ingerit, superius et inferius horribilem flatum exprimens, et abhominabilem sonum emittens. Gula paradisum clausit, primogenita vendidit, suspendit pistorem, decollavit Baptistam. Nabuzardam princeps cocorum templum incendit et Ierusalem totam evertit. Balthasar in convivio manum contra se scribentem aspexit: Mane, Thechel, Phares, et eadem nocte interfectus est a Caldeis. Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere, sed adhuc erant esce eorum in ore ipsorum et ira Dei ascendit super eos. Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis. Dives ille, qui epulabatur quotidie splendide, sepultus est in inferno.
