Est autem duplex conceptio, una seminum et alia naturarum: prima fit in commissis, secunda in contractis. Parentes enim committunt in prima, proles contrahit in secunda. Quis enim nesciat concubitum etiam coniugalem nunquam omnino committi sine pruritu carnis, sine fervore libidinis, sine fetore luxurie? Unde semina concepta fedantur, maculantur et vitiantur, ex quibus tandem anima infusa contrahit labem peccati, maculam culpe, sordem iniquitatis. Sicut ex vase corrupto liquor infusus corrumpitur et pollutum contingens ex ipso contactu polluitur. Habet enim anima tres naturales potentias sive tres naturales vires. Rationalem ut discernat inter bonum et malum, irascibilem ut respuat malum, concupiscibilem ut appetat bonum. Iste tres vires tribus oppositis vitiis originaliter corrumpuntur. Vis rationabilis per ignorantiam, ut non discernat inter bonum et malum, vis irascibilis per iracundiam, ut respuat bonum, vis concupiscibilis per concupiscentiam, ut appetat malum. Prima gignit delictum, ultima parit peccatum, media delictum generat et peccatum. Est enim delictum non facere faciendum, peccatum agere non agendum.
Hec tria vitia contrahuntur ex carne corrupta per tres carnales illecebras. In carnali quippe commercio rationis sopitur intuitus, ut ignorantia seminetur; libidinis irritatur pruritus, ut iracundia propagetur; voluptatis satiatur affectus, ut concupiscentia contrahatur. Hic est tirannus carnis, lex membrorum, fomes peccati, languor nature, pabulum mortis, sine quo nemo nascitur, sine quo nemo moritur: qui si quando transit reatu, semper tamen remanet actu. Si enim dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosipsos seducimus et veritas in nobis non est. O gravis necessitas et infelix conditio: antequam peccamus peccato costringimur et antequam delinquamus delicto tenemur. Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit et per peccatum in omnes homines mors pertransiit. An non patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt?.