Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

XVI. De proprietatibus avari

Avarus ad petendum promptus, ad dandum tardus, ad negandum frontuosus. Si quid expendit, totum amittit. Tristis, querulus et morosus, sollicitus suspirat et anxiatur, dubius heret et invitus impendit. Magnificat datum, sed vilificat dandum, dat ut lucretur, sed non lucratur ut det. Largus in alieno, sed parcus in proprio. Gulam evacuat, ut archam impleat, corpus extenuat, ut lucrum extendat. Manum habet ad dandum collectam, sed ad recipiendum porrectam, ad dandum clausam, sed ad recipiendum apertam. Porro substantie iniustorum sicut fluvius siccabuntur, quia qui male congregat cito dispergit. Iustum iudicium, ut que de malo proveniunt ad malum perveniant, nec accedat ad bonum quod non procedit ex bono. Avarus ergo dampnationem habet vite que nunc est et future.