Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

XIV. De avaro et cupido

Tantalus sitit in undis, et avarus eget in opibus. Cui tantum est quod habet, quantum est quod non habet, quia nunquam utitur acquisitis, sed semper inhiat aquirendis. Salomon: Est quasi dives cum nichil habeat, et est quasi pauper cum in multis divitiis sit. Avarus et infernus uterque comedit et non digerit, recipit et non reddit. Avarus nec patientibus compatitur nec miseris miseretur, sed offendit Deum, offendit proximum, offendit seipsum. Nam Deo detinet debita, proximo denegat necessaria, sibi subtrahit opportuna. Deo ingratus, proximo impius, sibi crudelis. Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia, et homini livido ad quid aurum?. Qui sibi nequam est, quomodo alii bonus erit? Et non iucundabitur in bonis suis. Qui habet substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo?. Non enim diligit proximum suum sicut seipsum, quem inedia perimit, egestas consumit, neque Deum diligit super omnia, cui prefert aurum et preponit argentum.