Ceterum Abraham dives fuit, Iob locuplex, David opulentus. Et tamen de Abraham inquit Scriptura quia credidit Deo et reputatum est illi ad iustitiam, et de Iob quia non erat ei similis in terra, vir simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo; de David autem quia Dominus invenit virum secundum cor suum. At isti fuerunt quasi nichil habentes, et omnia possidentes, secundum illud prophete: Divitie si affluant, nolite cor apponere. Nos autem sumus omnia possidentes quasi nichil habentes, secundum illud psalmiste: Divites eguerunt et esurierunt. Facilius enim invenies qui diligat divitias et non habeat quam qui habeat et non diligat, quia sicut difficile est esse in igne et non ardere, ita difficilius est possidere divitias et non amare. Audi prophetam: A minore usque ad maiorem omnes avaritie student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.
