Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

X. De iniqua possessione divitiarum

Verum est quod sapiens protestatur: Multos perdidit aurum et argentum. Qui aurum diligit non iustificabitur. Ve illis qui sectantur illud: Ecce ipsi peccatores abundantes in seculo obtinuerunt divitias. Hinc veritas ipsa precipiebat apostolis: Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris. Quia sicut camelus non potest introire per foramen acus, ita difficile est divitem intrare in regnum celorum. Arcta est enim via et angusta porta, per quam itur et intratur ad vitam. Apostolus ergo secutus regulam veritatis aiebat: Argentum et aurum non est michi.

Ve ergo qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci. Repleta est terra argento et auro et non est finis thesaurorum eius. Propter iniquitatem avaritie eius iratus sum et percussi eum.