Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

VIII. De falso nomine divitiarum

O falsa divitiarum felicitas, que divitem veraciter efficit infelicem. Quid enim falsius quam opes mundi, que divitie nuncupantur? Oppositi sunt dives et egenus. At opes mundi non auferunt, sed afferunt egestatem. Magis enim sufficit modicum pauperi quam plurimum diviti, quoniam ubi multe divitie, multi qui comedunt illas.

Quot et quantis magnates indigeant, ipsemet frequenter experior. Opes itaque non faciunt divitem, sed egenum. Unde quidam versificator ait: Cui satis est quod habet, satis illum constat habere. Cui non est quod habet satis, illum constat egere. Ergo facit virtus, non copiam sufficientem, et non paupertas, sed mentis hiatus egentem.