Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

VI. De insatiabili desiderio cupidorum

Ignis inexstinguibilis cupiditas insatiabilis! Quis unquam cupidus primo fuit voto contentus? Cum adipiscitur quod optaverat, desiderat semper ampliora in habendis et nunquam in habitis finem constituit. Insatiabilis est oculus cupidi, in partem iniquitatis non satiabitur. Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis. Infernus et perditio nunquam implentur, similiter et oculi hominum insatiabiles. Sanguisuge vero due sunt filie dicentes: Affer, affer. Nam: Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.