Vos autem nec gratiam gratis datis, nec iustitiam iuste redditis, quia nisi venit, non provenit, nec datur nisi vendatur. Sepe iustitiam tantum differtis, quod litigantibus plus quam totum aufertis, quia maior est sumptus expense quam fructus sententie. Quid autem illi poteritis in districto iudicio respondere, qui precipit: Gratis accepistis; gratis date?. Lucrum in archa, dampnum in conscientia: pecuniam captatis, sed animam captivatis. Verum quid proficit homini si mundum universum lucretur, anime vero sue detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?. Frater non redimit, redimet homo? non dabit Deo placationem suam, nec pretium redemptionis anime sue, laborabit in eternum et vivet adhuc in finem. Audite, divites, quid contra vos Iacobus apostolus ait: Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, que advenient vobis. Divitie vestre putrefacte sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt, aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum erit vobis in testimonium et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizate vobis iram in novissimis diebus. Ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras, que fraudata est a vobis, clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introivit. Propterea veritas precipit: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi erugo et tinea demolitur et ubi fures effodiunt et furantur.
