Consule prophetam evangelicum Ysaiam: Omnes, inquit, diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non iudicant, causa vidue non ingreditur ad eos. Non ipsi precedunt retributiones, quia non iudicant amore iustitie, sed retributiones precedunt ipsos, quia iudicant amore pecunie. Semper enim sequuntur largitionem vel promissionem vel spem, et ideo pupillo non iudicant, a quo nichil largitur aut promittitur aut speratur. O principes infideles, socii furum quicumque diligitis munera, sequimini retributiones! Nunquam excutietis manum a munere nisi prius excludatis cupiditatem a pectore. De vobis dicit propheta: Principes eius quasi lupi rapientes predam, et avare sectantes lucra. Principes eius in muneribus iudicabant et sacerdotes eius in mercede docebant et prophete eius in pecunia divinabant. E contra Dominus precepit in lege: Iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis, ut iudicent populum iusto iudicio, nec in alteram partem declinent. Nec accipies personam nec munera, quia munera excecant oculos sapientum et mutant verba iustorum. Sed iuste quod iustum est persequeris ut vivas. Ideo dicit iuste quod iustum est: quidam enim iuste quod iustum est, alii quod iniustum est iniuste; rursus quidam iniuste quod iustum est, alii iuste quod iniustum est persequuntur.
