Nichil est igitur avaro scelestius et nichil iniquius quam amare pecuniam. Verbum est sapientis, quod confirmat apostolus, dicens: Qui volunt divites fieri, incidunt in temptationem et laqueum diaboli et desideria multa et inutilia et nociva, que mergunt hominem in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas. Hec sacrilegia committit et furta, rapinas exercet et predas, bella gerit et homicidia, symoniace vendit et emit, inique petit et recipit, iniuste negotiatur et feneratur, instat dolis et imminet fraudibus, dissolvit pactum et violat iuramentum, corrumpit testimonium et pervertit iudicium.
