Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

I. De culpabili humane conditionis progressu

Tria maxime solent homines affectare: opes, voluptates, honores. De opibus prava, de voluptatibus turpia, de honoribus vana procedunt. Hinc enim Iohannes apostolus ait: Nolite diligere mundum, neque ea que in mundo sunt; quia quidquid est in mundo concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et superbia vite. Concupiscentia carnis ad voluptates, concupiscentia oculorum ad opes, superbia vite pertinet ad honores. Opes generant cupiditates et avaritiam, voluptates pariunt gulam et luxuriam, honores nutriunt superbiam et iactantiam.