Nemo se confidat expertem a pena, quia se novit immunem a culpa. Qui stat, videat ne cadat. Nam sepe dampnatur innocens et nocens absolvitur, pius punitur et impius honoratur, Iesus crucifigitur et Barabbas liberatur. Hodie vir quietus inutilis, vir religiosus ypocrita, vir simplex fatuus reputatur. Deridetur enim iusti simplicitas, lampas contempta apud cogitationes divitum.