Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

I. De miserabili humane conditionis ingressu

Quare de vulva matris egressus sum, ut viderem laborem et dolorem et consummerentur in confusione dies mei?. Si talia locutus est de se ille quem Dominus sanctificavit in utero, qualia loquar ego de me, quem mater mea genuit in peccato? Heu me, dixerim, mater mea, quid me genuisti filium amaritudinis et doloris? Quare non in vulva mortuus sum? Egressus ex utero non statim perii? Cur exceptus genibus, lactatus uberibus?. Natus in combustionem et cibum ignis?. Utinam interfectus fuissem in utero, ut fuisset michi mater mea sepulchrum et vulva eius conceptus eternus. Fuissem enim quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.

Quis ergo det oculis meis fontem lacrimarum, ut fleam miserabilem conditionis humane ingressum, culpabilem humane conversationis progressum, dampnabilem humane dissolutionis egressum? Consideraverim ergo cum lacrimis de quo factus sit homo, quid faciat homo, quid futurus sit homo. Sane formatus est homo de terra, conceptus in culpa, natus ad penam, agit prava que non licent, turpia que non decent, vana que non expediunt; fiet cibus ignis, esca vermis, massa putredinis.

Exponam id planius; edisseram plenius. Formatus est homo de pulvere, de luto, de cinere: quodque vilius est de spurcissimo spermate. Conceptus in pruritu carnis, in fervore libidinis, in fetore luxurie: quodque deterius est in labe peccati. Natus ad laborem, timorem et dolorem: quodque miserius est ad mortem. Agit prava, quibus offendit Deum, offendit proximum, offendit seipsum; agit turpia, quibus polluit famam, polluit personam, polluit conscientiam. Agit vana quibus negligit seria, negligit utilia, negligit necessaria. Fiet cibus ignis, qui semper ardet et urit inexstinguibilis; esca vermis qui semper rodit et comedit immortalis; massa putredinis, que semper fetet et sordet horribilis.