Quanto dolore turbamur, quanto tremore concutimur, cum amicorum dampna sentimus, cum parentum pericula formidamus! Plus interdum sanus formidine quam infirmus egritudine perturbatur. Plus hic voluntarius affectu doloris affligitur, quam is invitus effectu languoris. Verum est enim illud poeticum: Res est solliciti plena timoris amor.
Cuius pectus tam ferreum, cuius cor tam lapideum ut gemitus non exprimat, lacrimas non effundat, cum proximi vel amici morbum vel interitum intuetur, ut patienti non compatiatur et dolenti non condoleat? Ipse Iesus cum vidisset Mariam et Judeos qui cum ea venerant ad monumentum plorantes, infremuit spiritu, turbavit semetipsum et lacrimatus est. Forsitan non quia mortuus est, sed eo potius quia mortuum ad vite miserias revocavit. Sciat autem se culpabiliter durum et dure culpabilem, qui corporalem amici sui mortem deplorat, et spiritualem anime sue mortem non deflet.
