Tempus quod quieti concessum est, non conceditur esse quietum, nam terrent sompnia, visiones conturbant. Et licet non sint in veritate tristia vel terribilia seu laboriosa que sompniant sompniantes, tamen in veritate tristantur, terrentur et fatigantur, in tantum ut aliquando dormientes lacrimentur et evigilantes sepissime conturbentur. Si vero iucundum quid viderint, nichilominus evigilantes tristantur tanquam illud amiserint.
Adverte quid super hoc dicat Elyphaz Themanites: In horrore visionis nocturne, quando solet sopor occupare homines, pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt, et cum spiritus, me presente, transiret, inhorruerunt pili carnis mee. Considera Iob dicentem: Si dixero, consolabitur me lectulus meus et relevabor loquens mecum in stratu meo, terrebis me per sompnia et per visiones horrore concuties. Nabuchodonosor sompnium vidit quod eum valde perterruit et visiones capitis eius conturbaverunt eum.
Multas curas sequuntur sompnia et ubi multa sompnia, plurime vanitates. Multos errare fecerunt sompnia et exciderunt sperantes in illis. Apparent enim frequenter in sompniis turpes ymagines, ex quibus per illusiones nocturnas non solum caro polluitur, sed et anima maculatur. Unde Dominus in Levitico: Si sit, inquit, inter vos homo, qui pollutus sit in nocturno sompnio, extra castra egrediatur et non revertatur priusquam ad vesperam lavetur aqua, et post solis occasum regrediatur in castra.
