Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

XXIII. De vicinitate mortis

Semper ultimus dies primus et nunquam primus dies ultimus reputatur. Cum tamen ita semper vivere deceat, tanquam mori semper oporteat. Scriptum est enim: Memor esto, quia mors non tardat. Tempus preterit, et mors appropinquat. Mille anni ante oculos morientis sicut dies hesterna, que preteriit. Semper enim futura nascuntur, semper presentia moriuntur et quidquid est preteritum totum est mortuum. Morimur ergo semper dum vivimus, et tunc tantum desinimus mori cum desinimus vivere. Melius est igitur mori vite quam vivere morti, quia nichil est vita mortalis nisi mors vivens. Unde Salomon: Laudavi magis mortuos quam viventes et utroque feliciorem iudicavi qui necdum natus est. Vita velociter fugit et retineri non potest: mors autem instanter occurrit, et impediri non valet. Hoc est illud mirabile, quod quanto plus crescit tanto magis decrescit, quare quanto plus vita procedit tanto magis ad finem accedit.