Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Lotharius Cardinalis (Innocentius III)
De miseria humane conditionis

XXII. De inopinato dolore

Semper enim mundane letitie tristitia repentina succedit. Et quod incepit a gaudio desinit in merore. Mundana quippe felicitas multis amaritudinibus est respersa. Noverat hoc qui dixerat: Risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat. Experti sunt et liberi Iob, qui cum comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti, repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus, que corruens universos oppressit. Merito ergo pater aiebat: Versa est in luctum cythara mea, et organum meum in vocem flentium.

Melius est ergo ire ad domum luctus quam ad domum convivii. Salubre consilium: In die bonorum, ne immemor sis malorum. Memorare novissima tua et in eternum non peccabis.