Non est impiis gaudere, dicit Dominus, quia per que peccat homo per hec et torquetur. Vermis enim conscientie nunquam moritur, et ignis rationis nunquam extinguitur. Vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos, flante Deo perisse et spiritu ire eius esse consumptos. Superbia inflat, invidia rodit, avaritia stimulat, ira succendit, angit gula, dissolvit luxuria, ligat mendacium, maculat homicidium. Sic et cetera vitiorum portenta, et que sunt homini oblectamenta peccandi Deo sunt instrumenta puniendi: Invidus alterius rebus macrescit opimis.
Sed: Invidia Siculi non invenere tyrampni maius tormentum.
Vitium enim corrumpit naturam, apostolo testante qui ait: Quia evanuerunt in cogitationibus suis, obscuratus est insipiens cor eorum. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua, et sicut reprobaverunt Deum habere in notitia, ita tradidit eos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea que non conveniunt.
Sed et qui pie vivere volunt in Christo, persecutionem patiuntur. Sancti namque ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, temptati sunt, in occisione gladii mortui sunt pro Domino. Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus. In solitudinibus errantes et in montibus, in speluncis et in cavernis terre. Periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis ex falsis fratribus. In labore et erumpna, in vigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis multis, in frigore et nuditate, in augustiis multis.
Iustus enim abnegat semetipsum, crucifigens membra sua cum vitiis et concupiscentiis, ut sibi mundus crucifixus sit et ipse mundo. Non habet hic manentem civitatem, sed futuram inquirit. Sustinet seculum tanquam exilium, clausus in corpore tanquam in carcere. Incola, inquit, ego sum in terra, et peregrinus sicut omnes patres mei. Remitte michi ut refrigerer, priusquam abeam, et amplius non ero. Heu michi, quia incolatus meus prolongatus est, habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea. Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Nam peccata proximorum frixorium sunt iustorum. Hoc est irriguum quod Caleph Axe filie sue dedit in dotem.
