Si potest ignis non urere, potest caro non concupiscere, quia quantumcunque pugnetur, nunquam Iebuseus ille penitus expugnatur: Naturam expellas furca, tamen usque recurret.
Non omnes, inquit, capiunt verbum istud, sed qui potest capere capiat. Unde cum Deus ipse de certis pontificalibus indumentis iussisset ut Moyses Aaron et filios eius vestiret, de solis feminalibus non precepit, sed ait ut ipsi feminalibus uterentur cum ingrederentur tabernaculum testimonii. Sed et apostolus dicit: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in idipsum, ne tempnet vos Sathanas propter incontinentiam vestram. Melius est enim nubere, quam uri. Pugnat ergo contra continentiam angelus Sathane, qui carnaliter stimulat et graviter colaphyzat, ignem nature flatu suggestionis succendit, materiam apponit, facultatem tribuit et opportunitatem ministrat. Pugnat et species, que subito visa, facile concupiscitur. Unde cum David post meridiem deambularet in solario domus regie, videns ex adverso Bersabee se lavantem, erat enim mulier pulchra nimis, misit et tulit eam et dormivit cum ea.
Porro qui cum uxore est, sollicitus est que sunt mundi et divisus est. Distrahitur enim per multas angustias et in varias sollicitudines dissecatur, ut filiis et uxori, famulis et ancillis necessaria querat et subministret: Tribulationes quoque carnis habent huiusmodi.
Uxor contendit habere pretiosum ornatum et variam suppellectilem, ut pluris sit sepe cultus uxoris quam census mariti; alioquin per dies et noctes suspirat et plangit, garrit et murmurat. Tria sunt enim, que non sinunt hominem in domo permanere: fumus, stillicidium et mala uxor. Illa, inquit, ornatior procedit in pubblicum, hec ab omnibus honoratur: ego miserrima in conventu mulierum sola despicior, a cunctis contempnor. Sola vult diligi, sola laudari, alterius laudem suum dedecus suspicatur. Amandum est omne quod diligit, odiendum est omne quod spernit. Vincere vult, sed vinci non valet. Famulari non patitur, sed dominari molitur. Cuncta vult posse, nulla non posse. Si pulchra fuerit, facile adamatur, si feda, facile concupiscit: sed difficile custoditur quod a multis diligitur, et molestum est possidere, quod nemo dignetur habere. Alius forma, alius ingenio, alius facetiis, alius liberalitate sollicitat: et ex aliqua parte capitur quod undique incessitur. Equus, asinus, bos et canis, vestis et lectulus, calix etiam et urceolus, prius probantur et postea comparantur: sponsa vero vix tandem ostenditur, ne prius displiceat quam ducatur: qualiscunque casus obvenerit, necessario est habenda. Si feda, si fetida, si egra, si fatua, si superba, si iracunda, si qualibet macula vitiosa, propter solam fornicationem potest uxor a viro dimitti. Sed nec dimittens aliam potest ducere, nec dimissa potest alii copulari. Nam quicunque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationis causam et aliam duxerit, mechatur; et qui dimissam duxerit, mechatur. Quod si uxor a viro discesserit, manere debet innupta aut viro suo reconciliari; similiter et vir, si discesserit ab uxore.
Grave nimis est pondus coniugii, nam stultus et impius est qui tenet adulteram, et patronus est turpitudinis qui celat crimen uxoris. Sed si dimittit adulteram, absque sui culpa punitur, quoniam illa vivente cogitur continere. Propter quod et discipuli Christo dixerunt: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Quis unquam equanimiter potuit substinere rivalem? Sola suspicio zelotipum vehementer affligit; nam licet scriptum sit: Erunt duo in carne una, zelus tamen viri duos in una carne non patitur.
