Servus minis terretur, angariis fatigatur, plagis affligitur, opibus spoliatur. Qui si non habet, habere compellitur, et si habet, cogitur non habere. Culpa domini, servi pena; culpa servi, domini preda: Quidquid delirant reges, plectuntur Achivi.
Venatio leonis onager in eremo: sic pascua divitum sunt pauperes. O extrema conditio servitutis! Natura liberos genuit, sed fortuna servos constituit. Servus cogitur pati et nemo sinitur compati, dolere compellitur et nemo condolere permittitur. Sic ipse non suus est ut nemo sit sibi. Miseri qui castra secuntur, quia miserum est aliena vivere quadra. Dominus autem si crudelis est, oportet vereri propter nequitiam subiectorum; si mitis est, contingit illum contempni propter insolentiam subiectorum. Severum ergo metus affligit, mansuetum vilitas parvipendit; nam crudelitas parit odium et familiaritas parit contemptum: familiaris enim cura fatigat et domestica sollicitudo molestat. Oportet enim semper esse paratum, ubique monitum, ut possit insidias malignantium precavere, oppugnantium iniurias propulsare, hostes conterere, cives tueri. Nec sufficit diei malitia sua, sed dies diei laborem eructat et nox noctis sollicitudinem indicat. Dies ergo laboriosi ducuntur et noctes expediuntur insompnes.
