Pauperes autem premuntur inedia, cruciantur erumpna, fame, siti, frigore, nuditate; vilescunt et contabescunt, spernuntur et confunduntur. O miserabilis conditio mendicantis: et si petit, pudore confunditur, et si non petit, egestate consumitur, sed ut mendicet necessitate compellitur. Deum causatur iniquum, quod non recte dividat, proximum criminatur malignum, quod non plene subveniat; indignatur, murmurat, imprecatur. Adverte super hoc sententiam sapientis: Melius est mori quam indigere. Etiam proximo suo pauper odiosus erit. Omnes dies pauperis mali. Fratres hominis pauperis oderunt eum, insuper et amici procul recesserunt ab eo: Cum fueris felix, multos numerabis amicos: Tempora si fuerint nubila, solus eris.
Proh pudor! secundum fortunam existimatur persona, cum potius secundum personam sit estimanda fortuna. Tam bonus reputatur ut dives, tam malus ut pauper, cum potius tam dives sit reputandus ut bonus, tam pauper ut malus. Dives autem superfluitate resolvitur et iactantia effrenatur, currit ad libitum et corruit ad illicitum, et fiunt instrumenta penarum que fuerant oblectamenta culparum. Labor in acquirendo, timor in possidendo, dolor in amittendo, mentem eius semper fatigat, sollicitat et affligit. Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Sed de hoc plenius in sequentibus dicemus.
