Perscrutentur sapientes et investigent alta celi, lata terre, profunda maris. De singulis disputent, de cunctis pertractent, discant semper aut doceant. Et quid ex hac occupatione nisi laborem et dolorem et afflictionem spiritus invenient? Noverat hoc experimento qui dixerat: Dedi cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, errores et stultitiam, et agnovi quod esset labor et afflictio spiritus, eo quod in multa sapientia multa sit indignatio, et qui addit scientiam addit dolorem.
Licet enim oporteat indagantem multis insudare vigiliis et invigilare sudoribus, vix tamen est quidquam tam vile, vix est tam facile, quod ad plenum intelligat homo et comprehendat ad liquidum, nisi forsan illud perfecte sciatur quod nichil scitur perfecte, quanquam ex hoc insolubilis redargutio consequitur. Quidni? Corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Audi quid super hoc sentiat Salomon: Cuncte res difficiles, non potest eas homo explicare sermone. Est homo qui diebus ac noctibus sompnum non capit oculis et nullam operum Dei potest invenire rationem, et quanto plus laboraverit ad querendum, tanto minus inveniet.
Deficiant ergo scrutantes scrutinio, quoniam accedet homo ad cor altum et exaltabitur Deus. Perscrutator maiestatis opprimetur a gloria. Qui magis intelligit, magis dubitat, et ille videtur plus sapere, qui plus desipit. Pars ergo scientie est scire quod nesciat. Fecit autem Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuit questionibus.