In primordio conditionis humane nongentis annis et amplius homines vixisse leguntur. Sed paulatim vita hominis declinante, dixit Dominus ad Noe: Non permanebit spiritus meus in homine in eternum quia caro est, eruntque dies illius centum viginti annorum. Quod intelligi potest tam de termino vite, quam de spatio penitendi. Ex tunc enim rarissime leguntur homines plus vixisse, sed cum magis ac magis vita recidatur humana, dictum est a psalmista: Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor.
Nunc autem paucitas dierum meorum finietur brevi. Dies nostri velocius transeunt quam a texente tela succiditur. Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra et nunquam in eodem statu permanet. Pauci nunc ad quadraginta, paucissimi ad septuaginta annos perveniunt.