O vilis conditionis humane indignitas, o indigna vilitatis humane conditio! Herbas et arbores investiga: ille de se producunt flores, frondes et fructus, et tu de te lendes, pediculos et lumbricos. Ille de se fundunt oleum, vinum et balsamum, et tu de te sputum, urinam et stercus; ille de se spirant suavitatem odoris, et tu de te reddis abhominationem fetoris. Qualis est arbor talis est fructus, non enim potest mala arbor fructus bonos facere, neque arbor bona fructus malos facit. Quid est enim homo secundum formam, nisi quedam arbor eversa? Cuius radices sunt crines, truncus caput cum collo, stipes est pectus cum alvo, rami sunt ulne cum tibiis, frondes sunt digiti cum articulis. Hoc est folium quod a vento rapitur et stipula que a sole siccatur.
