Domino patri karissimo P(etro), Dei gratia Portuensi et sancte Rufine ecclesie episcopo, Lotharius, indignus diaconus cardinalis sanctorum Sergi et Bachi, gratiam in presenti et gloriam in futuro. Modicum otii, quod inter multas angustias nuper ea, qua nosti, occasione captavi, non ex toto michi preteriit otiosum, sed ad deprimendam superbiam, que caput est omnium vitiorum, vilitatem humane conditionis utcumque descripsi. Titulum autem presentis opusculi vestro nomini dedicavi, rogans et postulans ut si quid in eo vestra discretio dignum invenerit divine gratie totum ascribat. Si vero paternitas vestra suggesserit, dignitatem humane nature Christo favente describam, quatinus ita per hoc humilietur elatus ut per illud humilis exaltetur.
