Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Giovanni del Virgilio
Diaffonus

IV

Quarta remissiva ser Nutii eidem Magistro Johanni. sic incipit

Eloquio nitens capiat si metra Johannes
quae sibi transmittit Nutius ipse suus.
Suscipe, ne sileam, tibi quam transmitto salutem,
et quae rescribo metra resume mea.
Auribus in propriis sua cantica fudit amoris
oblectans animum vestra viella meum;
sed dicam violam potius, de fronde creatam
florigeri veris flabilitate sua,
quam digitis avidis astrinxi naribus actam,
ore salutifero basia cuique dedi.
Dicebam: Quando flos hic aspirat odore!
illum quae legit sit benedicta manus.
Illa quidem cantus, haec autem mittit odorem.
Arridet tener his et puerilis Amor.
Et gavisa satis tanto dulcore repleta
carmine sub tali nostra recantat avis.
Et locus et motus iocus et res atque chorea
et cantus placuit et tua musa michi.
Si capiunt Lamiae quid mirum bononienses
te? Quem non caperent actibus atque iocis?
In sacris cellis sanctos caperent eremitas,
fratres in normis ordinibusque sacris!
Non for funiclis caperent Veneris, set amore:
non gladio penetrent, ritibus imo vagis.
Castus Aristotelis non Guido pudicus earum
sciret amore nimis se clypeare quidem.
Illarum, sodes, dic qui vitaret amorem?
Nemo, ni reliquis ut michi fecit, agat.
O deus, o festiva dies, o sancte Johannes!
cessisses famulo talia dona tuo.
O vernum, o pratum felix, o grata chorea!
praesto fuissem tunc talibus ipse locis,
et magis ornatae digitum digito tetigissem,
et labiis utinam, dico labella meis
suxissemque gulam et mammas et cetera… Noli,
eya, Vannuti, turpia verba loqui!
Esse libenter ego vellem servitor Amoris,
offerre et statuae munera nostra suae.
Set tamen hoc pacto: quod tellum ponat et arma,
ne faciat sicut hactenus ipse michi.
Anno praeterito vestigia dum celebrarem
eius, me studuit tradere velle neci.
Nam pedibus falconis equum residens sine freno,
me fuit aggressus fronte superbus Amor:
sollicitus, timidus, ferus et iaculo super instans,
austerus contra me veniebat atrox.
Verba silens, nudus, privato lumine surda
Aure<   >
Mille subire iubens me mortes milleque poenas
optabat finem velle videre meam.
Clamavi magna tunc voce: Occidere noli
me; famuli noli cor penetrare tui.
O pretiose puer dicebam dulcis amice,
audi tantillum me, rogo, dulcis Amor.
Aram visebam reverens, holocausta dicabam;
post Numen coeli te venerabar ego.
Obsequio iugi placui pro viribus ipse:
subposui totum corpus et ossa tibi.
Si sum devotus, purus, si fidus amicus,
cur ego venas vis resecare meas?
Postulat hoc ratio? Dic, est retributio digna?
Si bona, cur mala tu reddis, amice, michi?
Cum cesset causa, cum iuris non patiatur
ordo, ne moriar te mediante modo.
Quaeso, remitte michi, me noli tradere morti;
morti ne tradas, quaeso, remitte michi.
O bone Christe pater, michi… mi succurre, tuere!
Dic me perimat, mis… miserere cito.
Ast ego tantisper armis colludere gnavus
texi me clypeo sollicitante manu.
Pene meam potui vitam defendere; cavi
ex quo post ipso cautus ubique michi.
Qui sua colla iugo submittit Amoris, amati
hamis hamatur concutiturque satis.
Ergo cave tibi quod non hameris Amore
sicut ego, tibi sit vita magistra mea.
At dabit ille tibi fortassis dona cupita;
ipso non habitu forte videbis eum;
audivi quoniam nuper mutasse figuram;
Bononiae solitos deposuisse modos.
Si foret ut loquor hoc, mores mutasseque vultum,
et pacem mecum vellet habere, scias.
Arcanus postquam suus es, pro sode procura
discutias data sunt si sua bampna michi.
Me de velle suo certum tua pagina reddat,
pax vel guerra sibi si libet atque velit.
Qualiter in causa tuus et processus habetur,
scribas si victor credis et esse rei.
Musa diserta tua rimetur carmina nostra,
carmina rimetur Musa diserta tua.