Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Giovanni del Virgilio
Diaffonus

I

Incipit Diaffonus magistri Johannis qui postea dictus est de Virgilio nec non et cuiusdam ser Nutii marchiani. Prima missiva quae fuit magistri Johannis sic incipit.

Nutius hos sumat versus mandante Johanne.
Sicut aquosus olor, qui dissociatus in undis
permanet, obmutit, alium si spectet olorem
gaudia voce sonat, lymphasque reverberat alis,
et comitem versus festinat triplice motu:
currit, nat, volitat, pede, toto corpore, pennis;
sic ego non solus, set qui deiectus ab alto
agmine eram vatum, melius cessare putabam;
sed postquam vidi te blanda fronte petentem
me comitem, sodes, effudi gaudia voce,
carminaque haec scripsi; tibi tota mente cucurri,
set meo dricte modo: nec nando nec volitando:
nare quidem possum; set tendit ad alta volatus.
At si digneris mandare quod ardua quaeram
vel quod in ima cadam, committam cetera fatis.
Est michi parendi maior quam posse voluntas.
Primus olor cecinit; debet drensare secundus.