Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Alcuino di York
De cuculo

De cuculo

Plangamus cuculum, Dafnin dulcissime, nostrum,
Quem subito rapuit saeva noverca suis.
Plangamus pariter querulosis vocibus illum,
Incipe tu senior, quaeso, Menalca prior.
Heu, cuculus nobis fuerat cantare suetus,
Quae te nunc rapuit hora nefanda tuis?
Heu, cuculus, cuculus, qua te regione reliqui,
Infelix nobis illa dies fuerat.
Omne genus hominum, volucrum simul atque ferarum
Conveniat nostrum querere nunc cuculum.
Omne genus hominum, cuculum conplangat ubique,
Perditus est, cuculus, heu, perit ecce meus.
Non pereat cuculus, veniet sub tempore veris,
Et nobis veniens carmina laeta ciet.
Quis scit, si veniat; timeo, est summersus in undis,
Vorticibus raptus atque necatus aquis.
Heu mihi, si cuculum Bachus dimersit in undis,
Qui rapiet iuvenes vortice pestifero.
Si vivat, redeat, nidosque recurrat ad almos,
Nec corvus cuculum dissecet ungue fero.
Heu quis te, cuculus, nido rapit ecce paterno?
Heu, rapuit, rapuit, nescio si venias.
Carmina si curas, cuculus, citus ecce venito,
Ecce venito, precor, ecce venito citus.
Non tardare, precor, cuculus, dum currere possis,
Te dafnis iuvenis optat habere tuus.
Tempus adest veris, cuculus modo rumpe soporem,
Te cupit, en, senior atque Menalca pater.
En tondent nostri librorum prata iuvenci,
Solus abest cuculus, quis, rogo, pascit eum?
Heu, male pascit eum Bachus, reor, impius ille,
Qui sub cuncta cupit vertere corda male.
Plangite nunc cuculum, cuculum nunc plangite cuncti
Et nos plangamus cum cuculo pariter.
Opto tamen, flentem cuculum habeamus ut illum,
Et nos plangamus cum cuculo pariter.
Plange tuos casus lacrimis, puer inclite, plange:
Et casus plangunt viscera tota tuos.
Si non dura silex genuit te, plange, precamur,
Te memorans ipsum plangere forte potes.
Dulcis amor nati cogit deflere parentem,
Natus ab amplexu dum rapitur subito.
Dum frater fratrem germanum perdit amatum,
Quid nisi iam faciat, semper et ipse fleat.
Tres olim fuimus, iunxit quos spiritus unus,
Vix duo nunc pariter, tertius ille fugit.
Heu fugiet, fugiet, planctus quapropter amarus
Nunc nobis restat, carus abit cuculus.
Carmina post illum mittamus, carmina luctus,
Carmina deducunt forte, reor, cuculum.
Sis semper felix utinam, quocunque recedas,
Sis memor et nostri, semper ubique vale.