Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione


Carmina Centulensia

De Epiphania [carmen XVI]

Iam fisus simul atque ausus volo promere nostram
Insipidam vobis neniam sensuque carentem,
Plures corrigere ut studeatis vos quoque mendas,
Post ego correctus valeam certare priora.
Poeta scilicet Eia age, Musa, leva te, coeptum perfice cursum,
Sisque libens tantum, moneo, memorare recentem,
Ac simul et, natum, stellam perstringe nitentem.

Musa Hactenus, hoc fateor, tua sautia satque resedi
Fistula; nunc tibi sumque libens parere roganti.
Sedque iter hoc prohibet rethor peragrare peritus
Sedulius, quoniam prior hoc scribendo operavit.
Nunc, quantum dominus dederit mihi posse, resolvam.

Poeta scilicet Incipe iam paucos, mea tibia, stringere versus
Sedulii ex micis superantibus altiboantis,
Ex his ut valeas parvum confingere corpus.

Musa Pareo nunc iterum tibi, denique Musa fatetur.
Ecce novum sidus hodie praefulsit in orbe,
Quod genitum nobis signat hominemque deumque.
Huius enim mundi genitorem , totius atque
Factorem pariter, quicquid spectabile constat,
Illud enim monstravit iter quaerentibus ortum –
Donec venirent, ubi parvus clamque iacebat,
Munera gestantes regi hominique deoque:
Aurum etenim regi, domino thus, myram hominique –
Cunabulis tectum nec non praesaepe repostum.
Quin totus caelo merito rutilabat in alto
Atque simul residens mirandus sede paterna;
Cum quo caelicoli resonabant voce benigna
Ymnidicas celse laudes: 'Pax gloria, nate,
Sitque deo celsis, una degentibus arvo!'
Et tibi, praeceptor, iubilatio fulgito praesens,
Postea cum sanctis aeternus sisque colonus.
Iam quia cervisam minime merui quoque habere
Tempore natali, veniat nunc Bachus abunde.