Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Capellanus, Andrea
De Amore Libri tres

A. Loquitur plebeius ad plebeiam

[21]Accedat igitur ad plebeiam plebeius et tali ad eam sermone loquatur. Primitus ipsam suo more salutet; sed haec sunt generaliter dicenda et omni credantur amanti, ut post salutationem non statim a verbis amoris incipiant, quia pellicibus talia sunt initia facienda. [22]Immo et domina salutata quoddam moderatum debet a masculo tempus interponi, ut mulier, si velit, primo loquatur. Nam si mulier ipsa loquendi praestet initium, gaudere non immerito poteris si verborum tibi copia non abundet, quia ipsius elocutio copiosam tibi sermonis materiam propinabit. [23]Sunt enim quidam qui in dominarum aspectu adeo loquendi vigorem amittunt quod bene concepta recteque in mente disposita perdunt, nec possunt aliquid ordine recto proponere, quorum satis videtur arguenda fatuitas. Non enim decet aliquem nisi audacem et sapienter instructum ad dominarum colloquia devenire. [24]Sed si nimis ipsius mulieris loquendi differantur initia, post spatium moderatum sapienter in sermone prorumpas. Primo extrinseca verba proponas, quae ludificum aliquid contineant vel illius patriae vel gentis vel personae laudationem. [25]Nam mulieres pro maxima parte in suae personae commendatione laetantur, et cuncta quae suas pertinere videntur ad laudes facile per omnia credunt, plebeiae maxime ac rusticanae. Post illa igitur extrinseca verba tali potes ratione procedere:

[26]Quando te divina formavit essentia, nulla sibi alia facienda restabant. Tuo decori nihil deesse cognosco, prudentiae nihil, immo nil prorsus in te deficit quidquam, nisi quod tuo, ut mihi videtur, neminem ditasti amore. [27]Miror tamen plurimum si mulierem tam formosam et tanta prudentia decoratam amor extra sua castra diu militare permittit. O si inceperis militare amori, beatus erit ille super omnibus quem tuo coronabis amore! Nam si ego tanto meis meritis essem dignus honore, nullus in orbe vivens recte mihi esset coaequandus amator.

[28]Mulier ait: Tui videntur falsitatem continere sermones, quia, quum mihi non sit pulchritudinis forma decora, me quasi super omnes formosam mulieres extollis, et quum sim ornatu sapientiae destituta, me tanquam prudentem tua verba commendant. Mulieribus enim ex plebe trahentibus originem sapientia non debet summa requiri.

[29]Homo ait: Consuetudo est sapientum ut nunquam suam formam vel probitatem ore proprio fateantur, et ex hoc eorum manifeste probitas denotatur, quia tam caute suis prudentes consueverunt sermonibus uti, ut nunquam illo vulgari iuste valeant proverbio denotari, quo fertur omnem in ore proprio sordescere laudem. [30]Cuius proverbii tu quoque tanquam sapiens volens evitare sententiam te aliis tantum laudandam relinquis; tot enim sunt qui tuas insistant extollere laudes, quod nunquam dicere fas esset quod quaecunque persona vellet falsa narrare. [31]Nam et qui te gentis tuae ratione non diligunt de te attente laudes referre cognovi. Sed et si credas non esse formosam, ex hoc me verum reputare debes amantem, quum tua mihi formositas videatur aliarum omnium summittere formas; amor enim deformem quoque mulierem tanquam valde formosam representat amanti. [32]Dixisti etiam te ex vili generi ortam. Sed in hoc longe maioribus te dignam fore laudibus ostendisti et maiori nobilitate gaudere, quum nobilitatem tibi non generis vel sanguinis propinavit origo, sed sola probitas et compositio morum digniori te nobilitatis specie ditaverunt. [33]Nam homines universos ab initio prodidit una natura, unaque omnes usque ad hoc tempus tenuisset aequalitas, nisi magnanimitas et morum probitas coepisset homines nobilitatis inaequalitate distinguere.

[34]Mulier ait: Si tanta sum nobilitate praeclara ut tuis niteris sermonibus indicare, et quum sis plebeius, aliquam de plebe tuo studeas amori coniungere, et ego nobilis amorem mihi ex nobilitate requiram. Nobilitas enim et popularitas in diversis sexibus «non bene conveniunt nec in una sede morantur».

[35]Homo ait: Tua satis idonea responsio videretur, si tantum mulieribus esset indultum ut in eis per bonos mores generis nobilitari posset infimitas. Sed quum non solum feminis sed etiam masculis morum probitas nobilitatem inducat, a tuo me forsitan minus recte repellis amore, quum et mei mores nobilitatis me forte virtute coruscant. [36]Noscas ergo primitus an morum me cultura destituat, et si meum inveneris genus ultra suam nobilitari naturam, nullatenus me debeas spe tui frustrare amoris. Magis enim morum congruit nobilitati ex morum nobilitate amantem sibi eligere quam altum sibi et incultum quaerere genus. [37]Immo et si aliquis reperiatur utraque nobilitate praeclarus, magis illius amor est eligendus qui sola morum nobilitate lustratur. Nam ille ab antiquo stipite maiorique parente sibi nobilitatem accipit et illam ab eis quasi ex quodam traduce sumpsit, a quibus sementivam traxit originem; iste vero ex ipso tantum suam habet nobilitatem et eam sibi a nullo stipite derivatam assumpsit, sed ex sola suae mentis optima dispositione retinuit ortam. [38]Magis ergo istius quam illius est nobilitas approbanda. Video enim quod ille rex maiori laude censetur vel praemio dignus, qui ex suis genitoribus modico regno assumpto infinitas postea sua virtuosa potentia nationes suae subiugaverit dicioni quam ille qui plura regna hereditario sibi iure transmissa penitus conservat illaesa. [39]Si ergo cognoscas me morum nobilitate gaudere, tuam me versus probitatem inclina et dona mihi spem saltem tui tam diu desiderati amoris, ut vivere possim; non enim est spes ulla salutis si de tuo me desperes amore.

[40]Mulier ait: Quamvis multa sis probitate laudandus, ego tamen iuvencula veterum horresco solatia.

[41]Homo ait: Senectus quidem res improbanda non est, quia pariter ad eam trahimur omnes unaque ad ipsam cunctos natura deducit, cui nemo resistere potest. Non enim potentiae valui divinae resistere, ut meam nativitatem contra suam differret provisionem tardiusque me produceret in lucem. [42]Ergo quod in meis tantum processi diebus, mihi nullatenus est adscribendum, et ideo in damnum mihi nequaquam cedere debet; immo amplius dico quod, si sapientia te ulla detentat, aetatis prolixitas magnum mihi est argumentum pro tuo lucrando amore, quia in tam tempore longo laudabilia multa peregi, urbanitates multas exercui, infinita quibus potui obsequia contuli, tot et alia bona feci quae temporis modico lapsu nullus agere potuisset, ideoque magnis sum meritis dignus et retributione maxima honorandus. [43]Et econtra, si vixissem tempore brevi, non essem tanto munere dignus, quia tempore modico bona fieri paucissima possunt. Eum autem qui plus servit et obsequia plura facit praemiis esse maioribus dignum quam qui pauciora laudabilia fecit, ex eo satis est manifestum quod tam in coelestis curia regis quam etiam principum terrenorum omnes cernimus iuris istius peritia censeri, ut qui plus servit maiora praemia ferat. [44]Haec autem dico non quasi asserendo me senectutis gloria decoratum, sed errorem istum a tuo volens depellere corde, hominem qui adolescentiae praeterivit aetatem ab amoris esse militia repellendum, quum vix in adolescentia reperiatur aliquis qui in cunctis variabilis et inconstans non exsistat. [45]Non enim ex corporis canitie recte deprehenditur ipsa senectus. Multos enim assidue videmus in minori positos aetate canescere multosque etiam in decrepito conspicimus senio et nulla canitie dealbari. Ergo magis ex corde quam ex pilo senectus ipsa deprehenditur.

[46]Sed et si sit aliquis forte nimia iuventute detentus, tali fortassis contra eum mulier utetur obiectu: Non in te quidem illa perficitur aetas, qua digne possis amorem alicuius postulare prudentis; unde tua multum videtur arguenda temeritas, quod ea petis quibus penitus reperiris indignus. Multa enim debet probitate gaudere multisque ipsum beneficiis iuvari oportet, qui dominae probioris petit amorem. [47]Quae autem in te sint probitatis indicia vel quae te benefacta commendent videre non possum, nec alicuius relatione percepi propter quae tam grandia tua tam audacter petat improbitas. Si enim in amoris vellem exercitu militare, plures mecum viri assidua confabulatione loquuntur, qui multa strenuitate famae sunt et probitate decori, ex quibus mihi possem amorem eligere competentem. [48]Primo ergo, antequam petas, ea facere studeas quae petitis iudicentur digna muneribus.

[49]Homo ait: Nisi te crederem ista ludendo narrasse, vel ut mihi verecundiae ruborem induceres, dicerem tuam plurimum errare prudentiam. Profiteor etenim quod magnis sunt digna praeterita facta muneribus, verumtamen universis constat hominibus quod nullum in mundo bonum vel curialitas exercetur nisi ex amoris fonte derivetur. [50]Omnis ergo boni erit amor origo et causa. Cessante igitur causa eius de necessitate cessat effectus. Nullus ergo poterit homo facere bona nisi amoris suasione cogatur. Petitum itaque largiri debes amorem, ut benefaciendi causa mihi a te videatur indulta et per te valeam bonis moribus informari et stabili semper in firmitate durare. [51]Magis enim ad tuam laudem pertinere cognosco si ex tua gratia tantum mihi amorem vel spem largiaris amoris, quam si eum mihi praeteritorum factorum remunerationem concedas; ibi enim quasi ex debito faceres, hic vero largitas pura versatur. [52]Praeterea, nonne maiori doctor est dignus honore vel laude, qui omnino discipulum imperitum sua facit doctrina prudentem, quam qui reddit doctum sua sapientia doctiorem? Novus ergo miles amoris ac in amore rudis te mihi peto magistram et tua doctrina plenius erudiri. [53]Magno enim tibi adscribetur honori si me rudem et indoctum tua feceris prudentia doctum. Rudes enim et indoctos tali decet amori servire, cuius industria incauta valeat obumbrari iuventus.

[54]Mulier ait: Non recte in amore sapis, quum aperte videaris amoris regulas tuis sermonibus obviare. Nam amoris praecepto docemur ut qui plura bona facit, maiori debeat honore gaudere ac meritis pluribus adiuvari. Nam si tuos veros iudicemus esse sermones, suis actoribus benefacta nocebunt, et econtra aliis prodesse videbitur a beneficiis abstinuisse nullaque bona fecisse. [55]Sed dicis in hoc mea te velle disciplina doceri; hunc autem penitus recuso laborem, quia magis doctus videtur eligendus amator quam qui meo labore est docendus. Parisius igitur exspecta erudiri, non a muliere doceri, quia nimia videtur imperitia laborare qui rudis et indoctus prudentis et instructae feminae sibi quaerit amorem.

[56]Homo ait: Mirandum est quod dicis, et quod tam sophistice meos niteris sermones arguere. Nam quae proposui non recte intellexisse videris; quod enim superius enarravi magis ad tuam pertinere laudem, si ex tua gratia largiaris et concedas amorem quam si eum praeterita facta remunerando concedas, taliter intelligere debes, quod si duo sint quorum unus plurima bona fecit, alter vero nulla et in plena reperitur aetate et a benefactis habita opportunitate benefaciendi abstinuit, hic qui nulla bona fecit repellitur, et qui bona peregit est assumendus amator. [57]Sed si ponas qui nulla bona peregit in iuventute positum, in qua benefaciendi non habuit facultatem, in articulo isto iuvenis qui bona nulla peregit est eligendus amator, non quod magis sit dignus amari quam qui bona plurima fecit, sed quia maius inde bonum sequitur mundo. [58]Sicut enim magis ille quoque Rex coelestis super unius peccatoris gaudet conversione quam super nonaginta novem iustis, et hoc propter bonum quod sequitur inde, ita melius facit mulier si aliquem minus bonum per suam doctrinam aulae coniungat amoris suaque faciat probitate laudandum, quam si bonum aliquem faciat meliorem; id est, sicut est maius Deo lucrum super unius peccatoris conversione quam super nonaginta novem iustorum melioratione, ita maius fit mundo lucrum si quis non bonus probus efficiatur quam si alicuius boni probitas augmentetur. [59]Quod autem dixi eius qui nulla bona fecit amorem potius eligendum quam qui bona plurima peregit, hoc non in quarto gradu sed in tribus praecedentibus gradibus interpreteris amoris. Sed si forte horum te sermonum perturbet obscuritas, eorum tibi sententiam indicabo. [60]Ab antiquo quatuor sunt gradus in amore constituti distincti. Primus in spei datione consistit, secundus in osculi exhibitione, tertius in amplexus fruitione, quartus in totius personae concessione finitur. [61]Quod asserui ergo, si duo sint, quorum unus plurima alter vero nulla bona fecit, illius qui nulla bona fecit potius est eligendus amor, non intelligere debes in quarto gradu, id est in totius personae concessione, sed in primo, id est in spei largitione. [62]Nam si statim mulier velit quarti gradus amantem eligere sine deliberationis dilatione, potius eum qui plurima bona fecit quam qui nulla, sibi expedit amantem eligere; et hoc ideo quia de illius est bonitate secura, de istius vero nequaquam, et pro certis saepius non incaute relinquuntur incerta. [63]Sapientes tamen feminas non decet tam repentina quemquam concessione ditare, ut prioribus praetermissis gradibus ad quarti statim gradus prosiliant largitionem, sed ordine solent procedere tali. Debet enim primo spei uti largitione mulier, et si cognoverit amantem spei largitione accepta in bonis moribus augmentari, ad gradum mulier non vereatur devenire secundum. [64]Et sic gradatim usque ad quartum deveniat gradum, si ipsum hac re invenerit per omnia dignum. Si rationem quaeris cur in articulo praescripto iuvenis qui nulla bona fecit in primo gradu amandus eligitur, in alio vero articulo quarti gradus eligitur qui bona plurima fecit, ratio evidenter apparet, quia usque ad tertium gradum potest mulier retro sine blasmo abire; si vero in quarto gradu consolidavit amorem, non postea sine causa iustissima retro decet abire, et hoc non solum propter amoris confirmationem, quae quarto consuevit fieri gradu, sed etiam propter rem magnam quam in sua mulier est largita persona. Quid enim mulier maius dare potest quam si suam personam alieno disponat arbitrio?

[65]Quod autem dixisti te oneris evitandi causa velle magis amantem deligere doctum quam tuo labore docendum, satis in hoc tua videtur opinio reprobanda; dulcior enim cuilibet fructus sapere debet ex propria plantatione perceptus, quam qui ex aliena arbore assumitur, et carius habetur quod pluribus est laboribus acquisitum quam quod sollicitudine modica possidetur; nam «Absque labore gravi non possunt magna parari».

[66]Mulier ait: Si absque gravi labore magna parari non possunt, quum id quod postulas sit de maioribus unum, multis te oportet laboribus fatigari, ut ad quesita munera valeas pervenire.

[67]Homo ait: Omnes quas possum tibi refero grates, quod post labores multos amorem mihi tuum tam provide promisisti. Absit enim ut tantae probitatis feminae ego vel alius quilibet possit lucrari amorem nisi multis fuerit primo laboribus acquisitus. Non enim est verisimile mulierem tam prudentem amorem suum alicui repente concedere vel alicuius probi viri labores apud se permittere sine munere demorari. A bonae videtur rationis ordine deviare, si non benefacta suis actoribus debita commoda ferant.